- CAENOPHRURIUM
- CAENOPHRURIUMlocus mediô itinere, inter Constantinopolim et Heracleam; ubi interfectum Aurelianum scribunt Eutropius et Beda. quasi dicas novum castrum. Novum castellum nominatur, in Chronologia Nicephori, edita cum Historia Miscella. 20. milliar, a Selimbria, nunc drepali. Sanson. Vide infra. Addo quod Καινὸν φρουρίον Plutarcho in Lucullo, in vetere Tabula Cenopurio, in Itiner. Antonini Cenophrurio, κενὸν χωρίον perperam apud Polybium, qui munitissimum hoc castellum fuisle scribit et in eo gazam saum habuisle Mithridatem. De eo sic habet Itinerar. laudatum,Heraclia M. P. XVIII.Cenosrurio M. P. XVIII.Melantiada M. P. XXVIII.Byzantio, qui et Constantmopolis M. P. XVIII.pro quibus Tabula Peutingerorum habet: Heraclea, Cenopurio, Melontiana, Byzantium, quae non parum variant in pasluum intervallo. Salmas. ad Vopisc. in Aureliano c. 35.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.